De re coquinaria
Bene mane Cornelia cum Terentia culinam intrat. Domina coquos coquasque laborare videt. Servus, qui cibum coquit, coquus est. Serva, quae eum ad-juvat, coqua est. Qui in culina cibos coquit etiam culinarius appellatur. Automatus, coquus primus, supra ceteros coquos est. Servi, quibuscum is laborat, multi sunt: Bavius, Papus, Salvius, Priscus, Soterus, Mummius, Aphtonetos. Scribonia, Fausta, Lydia, Agata coquae sunt. Numerus magnus coquorum coquarumque cum Automato laborat. Automatus solus ex omnibus coquis decem annos in culina laborat. Coquus primus ceteros verbo reque ad-juvat, eos ad artem culinariam in-format. Hodie convivium a coquis prae-paratur. Informatio operum coquinariorum negotium constans Automati est. Is nunquam occultate a ceteris laborat. Ars coquinaria ab eo aperte traditur. Coqui ex frigidario magnam copiam cibi ap-portant. Cibus quoque alimenta appellatur. Onus alimentorum grave est. Tum Automatus labores nominat, conservos inter-ponit. Bavius ligna in focum cumulat, deinde manus dextram ad focum intendit, ex lignis ignem facit. Ignis calorem dat. Focus igne cale-facitur. Bavius foco as-sidet, in eum ligna lente super-ponit. Prope focum caccabi cum aqua sunt. Bavius Terentiae: «Caccabos foco super-pono. Procul a foco dis-cede». Sal res prima in culina est. Automatus salem cum fermento aquae ad-miscet atque farinam cum aqua salsa miscet. Postea panes con-format, eos in furnum dis-ponit. Quamquam furnaria opus difficile, tamen honorarium est. Fausta bulbos purgat atque eos secat. Postea in frixorium nuces ponit, eas frixat. Culina odore nucium im-pletur. Cornelia servam laudat. Fausta clamose: «Ego a domina laudor». Piscis a Lydia de-purgatur. Piscis, quem Lydia de-purgat, ossuosus est. Serva ossibus eum de-purgat. Lydia piscem lacte mollit atque oleo eum circum-fundit. Ecce Salvius. Primo coquus in cute porci offas de-signat, secundo porci ventrem cultello in-secat atque corpus dis-secat. Caro circa os accurate dis-secatur. Caro facile se-paratur. Salvius offas in caccabo in-cludit, sal ad gustum ad-miscet. Automatus omnes caccabos intro-spicit. Is Agatam aceto carnem per-fundere videt. Agata in rotundum offas com-plicat. Postea ea gallinis veteranis capita de-secat, gallinas se-ponit. Priscus gallinas, Mummius pullos purgant. Mummius a pectore pullum a-perit, eum in quadrato format. Postea gallinae in fumario sus-penduntur. Eae lente in fumo colorantur. Mox Priscus in lacte vaccino pulmones carnemque lavat. Pulmones in lacte diligenter a coquo lavantur. Caro vaccina Latine etiam bubula appellatur. Priscus caccabum cum aqua cooperculo tegit. Supra ignem aqua primo frigida, postea calida est. Aqua sub cooperculo celeriter cale-facitur. Tandemaqua bullit. Soterus aquam bullire videt. Is in aquam bullientem carnem im-ponit, cum sale per-miscet. Caro dura lente dis-coquitur. Soterus ligula longa aquam miscet. Automatus ad-est. Is dentibus carnem tangit: «Sal de-est. Cur dura caro est? Quamdiu caro coquitur? » Automatus Sotero: «Coctura carnis opus longum est. Caro diu per-coquitur».
Tandem Automatus furno panes ex-ponit. Forma panum rotunda est. Panis bene olet. Terentia crustam panis tangit. Puella, panem tangiens, totis risum facit. Panis, quem ea gustat, bonus est. Mummius piper teret postea nuces frangit. Automatus Mummio: «Quid facis? » – «Jus paro atque pullum jure per-fundo» – «Recte facis. In arte nostra res plus valent quam verba». Mummius piper molit atque per-molit. Tandem piper cum sale et nucibus in caccabo mittitur. Acetum et menta sicca inter-miscentur. Caccabus cooperculo super-tegitur. Dum jus coquitur Mummius id ligula agitat. Jus bullit. Una hora post Mummius pullum caccabo e-levat. Postea pullus siccitur. Mummius id pullum in caccabum novum ponit. Caccabus, in quem pullus ponitur, magna non est. Coquus lac, salem, aquae minimum ad-miscet, pullum jure per-fundit. Aphthonetos vinum prae-parat. Mel et vinum in aeneum mittuntur. Vinum cum melle igni lente de-coquitur. Coquus ligula mixturam de-gustat. Servi intense laborant. Automatus alterne servos se vocat, labores conservorum ac-celerat. Nemo otiosus est. Intensio laboris causa fatigationis est. Automatus id visu com-prehendit. Is sapienter negotium servorum otio alternat. Alternatio negotiorum otiorumque res necessaria est, nam calor focorum rapide servos fatigat. Papus ex veterario vinum ap-portat. Vinum in dolia con-servatur. Fenestrae veterarii semper in septentrionem spectant, nam vina frigorem amant. Fausta, coqua perita, servis cibum prae-parat. Ea globos parvos ex farina figurat, eos in caccabum apertum ponit, postea pisum purgat. Cibus servorum non tam bonus est quam cibus dominorum. Fausta ligula longa pisum cum aqua com-miscet, totum con-coquit, salem ad gustum ad-miscet. Cibus, quem serva prae-parat, jus appellatur. Coqua jus digito prae-gustat vel probat. Digitus secundus non solum index, sed etiam gustator appellatur. Is gustator commodus est. Is saepe a coqua de-lingitur. Gustus ciborum opus jucundum est. Cornelia cum Automato circum tabulas it, labores in-spectat. Interdum in medio culinae inter-manet, coquos laborantes inter-visit. Coqui coquaeque ab ea laudantur. Tandem Scribonia sola in culina restat. Ceteri in otio sunt. Ignis in focis lente inter-it. Scribonia aqua calida caccabos sordidos lavat. Lavatio caccaborum res non jucunda, sed necessaria est.
Текст № 8
Воспользуйтесь поиском по сайту: ©2015 - 2024 megalektsii.ru Все авторские права принадлежат авторам лекционных материалов. Обратная связь с нами...
|