Главная | Обратная связь | Поможем написать вашу работу!
МегаЛекции

  In balneis. De eloquentia




                                           In balneis

Balneae locus publicus vel privatus est ubi populus Romanus se lavat. Balneae etiam thermae appellantur. Balneae a Romanis saepe visitantur.

Gnaeus balneas viriles, Cornelia autem balneas muliebres visitat. In balneis conjunctis aedificia bina sunt: unum ubi viri, alterum ubi mulieres lavantur.

Balneae publicae, quas Gnaeus fere frequentat, non procul domu suo sunt. Hodie Gnaeus in balneas it. Dominus servum habet qui balneator appellatur. Pudentus, balneator, oleum, scalptorium linteaque post dominum portat.

Gnaeus balneas intrat, vestes sordidas in scamno plicat atque capsario annulos pecuniamque dat. Pudentus in scamnis lintea ex-plicat. Gnaeus nudus januam tepidarii a-perit.

Tres sunt balnearum partes: una tepidarium, altera, caldarium, tertia frigidarium. Caldarium etiam sudatorium appellatur.

Homines nudi spatium tepidarii com-plent. Voces hominum nudorum circum-sonant. Gnaeus duos amicos fideles re-perit atque cum eis colloquium parvum de rebus publicis habet. Is Graece scit.

Tum Gnaeus sudatorium a-scendit. Spatium sudatorii amplum est. Amplitudo sudatorii copiis hominum servit. Latitudo tertiam partem longitudinis habet.

Vulnera antiqua Gnaei dolent, ergo ea in sudatorio curantur. Calor sudorem e-vocat. Sudor e corpore fluit. Sudatio vulneribus Gnaei utilis est.

Vapor trans vaporarium intra it. Parva fenestra calorem aut ef-fundit aut re-tinet. Aquae calidae fistulis plumbeis in-fluunt. Nunquam inopia aquae est.

Aquae sordidae per cloacas ef-fluunt. Exitus aquarum sordidarum extra urbem per cloacas subterraneis agitur. Totae fistulae, per quas aqua ducitur, atque sub-ducitur, plumbeae sunt.

Gnaeus diu in sudatorio laxatur, saepe fronte guttas sudoris ef-fricat. Vapor non solum sordem……, sed quoque fatigationem sub-levat.

Tum Gnaeus sudatorio de-scendit, atque frigidarium intro-it. Cella frigidarii spatiosa est. Pudentus iam in manu scalptorium tenet. Dominus in lecticula de-cumbit.

Pudentus lente domini tergum scalpit, deinde pumice arido cutem ventris atque crura teret. Pumex aridus bene musculos crurum sanat. Gnaeus facile cruribus et pedibus movet.

Postea servus balsamo oleoque tergum Gnaei in-fricat. Pudentus non solum balneator sed quoque unctor bonus est. Cella, ubi unctor agit interdum unctorium appellatur.

Unctio corpus Gnaei re-creat. Unctione corpus eius ipse laxatur. Unctor Gnaeo: «Quid sentis, domine? » – «Solacium sentio. Balneae me sanant, corpus firmant».

Post uncturam Pudentus domini brachia et crura lavat. Servus, Gnaeum lavans, fessus est, quia dominus staturam magnam habet.

Iam Gnaeus in otio est. Is, in lecticula sedens, interdum sudarium ad frontem ap-plicat, sudore frontis de-tergit. Relaxatio eius plena est. In pariete frigidarii Gnaeus scriptum legit: «Balneae sunt deliciae et amor».

Una hora post Gnaeus cum duobus amicis fidelibus circum abacum sedent. Abacus mensa parva est, quae cavernas habet. Vinum aquaque a servis ap-ponitur. Pocula vino aquaeque plena in cavernis abaci a servis ponuntur. Amici vinum cum aqua bibunt.

Amici colloquium re-novant, de multis rebus dis-putant, deinde verba iucunda se dicunt. Ii una colloquio delectantur.

Gnaeus poculum se-ponit atque amicis: «Duae res me beatum facere puto». Amici Gnaeo: «Quae est prima? » – «Balneae res prima est» – «Nos etiam in balneis beati sumus. Homines moribus inter se similes sunt». – «Quae res altera? »

– «Amicitia nostra mei cara est. Non venditur amicitia auro. Ego solum cum vobis in rebus communibus beatus sum. Credo amicitiam nostram aeternam esse». Anni perlongi amicos con-jungunt. Conjunctio amicorum perlonga et firma est.

Amici interdum discordias habent, sed amicitia eorum rebus communis firmatur. Gnaeus, amicus verus, suos amicos ingenio et virtute superat. Is, in rebus peritus, acute audit, acute videt et acute res-pondit.

Mox quinque homines, inter quos Gnaeus est, circulum faciunt. Viri in circulo stantes pila ludunt. Unus stans alteri stanti pilam jactat. Alter post alterum pilam capit.

Tandem Gnaeus beatus cum amicis balneis ex-it. Gnaeus capsario: „Red-de, quod debes. ” Capsarius Gnaeo pecuniam annulosque red-dit.

Romani in balneis conjuncte saepe otium faciunt. Sanatio corporis in balneis non raro cotidiana est. Poetae ibi interdum carmina nova cantant. Instructio balnearum novarum res publica est.

                                                                                                  

 

                                                                                              Текст № 3

                                          De eloquentia

 

Marcus in scholam rhetoricam cotidie venit. Is ius civile et rhetoricam docet. Idem amici eius faciunt, nam jus civile civibus necessarium est. Lacon magister recte dicere discipulos docet. Marcus ab eo dicere discit.

Lacon, rhetoricam docens, praecepta rhetoricae adulescentibus tradit, oratores futuros parat. Orator et rhetor idem est. Scientia et usus rhetoricus diu discentibus traduntur.

Praecepta rhetoricae multis verbis a magistro ex-plicantur quia ea  utilia sunt. Omnes, qui arti rhetoricae serviunt, scientiam et usum Graecorum et Romanorum scire debent.

A primo mane adulescentes et Lacon iam in schola sunt. Lacon discipulis: «Eloquentia, quam Graeci rhetoricam vocant, ars recte dicere est. Homo, recte dicens, gubernator fortunae suae est. Tauri arma cornua, dum hominis arma verba sunt.

Praecepta et formas eloquentiae vobis cotidie trado. Traditio praeceptorum rhetoricorum officium meum est. Itaque quid est eloquentia? Quis est rhetor eloquens?

 

Rhetor structor boni publici est. Rhetor, verbis agentes, ceterorum hominum fortunas mutat. Rhetor excellens nunquam orationem vacuam dicit. Homo, sine eloquentia verbis agens, nomen rhetoris ob-tinere non potest.

Orator eloquens est is, qui ad virtutem cives vocat, a vitiis eos re-vocat, probos laudat, improbos punit, moribus malis mores bonas op-ponit, vitia op-primit.

Orator excellens bonum a malo dis-cernit, improbos in re improba re-pugnat. Malum a rhetore vero op-primitur, rei publicae viam pro-ponitur.

Rhetor gnarus opinionibus obscuris falsisque opiniones claras et certas op-ponit. Post orationes rectas res recte faciuntur. Itaque mira est potentia rhetoris periti.

Fons atque index primus eloquentiae est scientia. Nemo potest orator esse sine scientia. Orator est, qui omnium rerum atque artium naturam mente com-prehendit.

Indices perfecti oratoris sunt: probare, delectare, flectere. Est igitur rhetor perfectus, qui probat, delectat, flectit. Est orator verus, qui animos nostros aut sedare aut in-citare potest, qui animos aut per-turbat aut placat. Animi nostri ab oratore vero ad labores plerumque in-citantur.

 

 

* * *

Is, qui rem in-venit, arte rhetorica inventor nominatur. Homo, rem inveniens aut inventor aut compositor aut actor, sed semper orator vel rhetor nominatur.

In omni oratione difficillimum est rem in-venire atque in forma optima eam ex-ponere. Verba ad rem con-venire debent. Mixtura optima rei formaeque ars summa rhetoricae est.

Res plus valet, quam verba, sed verba semper initium rerum sunt. Id, quod facere volumus, facile non est, nam verba cum rebus con-iungere debemus.

  Vitae nostrae occupationes multae sunt. De rusticis rebus agricola, de morbis medicus, de imaginibus pictor, de numeris mathematicus narrat.

Medici, mathematici, agricolae, pictores in rebus suis fere rhetores non sunt. Ii sine eloquentia res suas facere possunt. Orator autem sine eloquentia nihil est.

Mathematicus fere rhetor non est. Si tamen is de methematica dicere vult, rhetor esse debet. Omni homini oratio propria est, sed rhetores nonnulli sunt.

In philosophia res spectantur, ergo verba ponderantur. In rhetorica etiam verba ponderantur, ergo res philosophicae sine verbis non faciuntur. Igitur philosophus et rhetor idem est.

Iurisprudentiae praecepta recte vivere sunt. Rhetoricae praecepta recte dicere sunt. Iurisconsultus sine verbis agere non potest, quia jurisprudentia verbis af-firmatur.

Disertus et eloquens idem non est. Homines diserti linguis celeribus habiliter movent. Disertos in Roma multos esse co-gnosco, eloquentes nonnullos. Cicero, quem in foro saepe audio, vir magnae eloquentiae, optimus Romanorum orator est.

Is ingenium acutum habet, Romanis eloquentiae mira exempla monstrat. Orationes Ciceronis argumentis ardentibus acutisque ab-undant. Cicero, orator celeber, non unus de multis, sed primus inter totos est. In Roma Ciceroni par nemo est.

Ego eum unicum nomino. Romani interdum Ciceronem deum esse putant. Cicero multos libros com-ponit, in quibus doctrinam rhetoricam ex-ponit. Libri Ciceronis celeriter in manus hominum per-veniunt.

 

 

* * *

Inter se di-stant genera orationum. Una oratio gravis et copiosa, altera autem mollis et tenera est. Una graviter et copiose causam de-fendit, altera molliter et tenere est.

Alii in orationibus delicias amant, alios crimina delectant. Aliis orationes tenerae mollesque placent, aliis verborum gravitas deliciae cordi sunt. Una oratio fluit quam flumen, altera tonat.

Oratio vera non obscura, sed clara esse debet. Qui obscure et incerte dicit audientes irritat, sibi nocet. Orator peritus raro nova vocabula in orationem suam in-ducit.

Vox magna oratorem ornat. In Roma eloquentia nulla sine voce est. Mira est natura vocis humanae: aut acuta aut gravis aut mollis. Cicero, rhetor magnus, semper vocem suam mutat.

Rhetor summus semper certum sonum vocis quaerit. Spiritus rhetoricus etiam rectus esse debet. Complexio verborum, quae uno spiritu pro-nunciatis, repetitionibus semper pro-longare debetis.

 Index oratoris magni etiam gestus corporis est. Oratores summi vocibus, oculis, gestu recte agunt. Studium rhetoricae cotidianum esse debet, nam difficile est.

Doctrinam Graecam vobis de-esse puto. Nomina oratorum celebrorum Graecorum multa sunt. Initio de Aristotele narrare volo. Aristoteles ceteros Graecos sapientia superat.

 

                                                  * * *

In libris suis Aristoteles rhetoricae systhema de-scribit, tres genera orationum il-lustrat: genus deliberativum, genus judiciale, genus demonstrativum aut epidicticum.

Oratio deliberativa audientes in sententiam aut in-clinat aut de -clinat. Oratio judicialis aut ac-cusat aut ab-solvit. Oratio epidictica aut laudat aut re-probat.

Loci communes ab Aristotele pro-ponuntur, ex quibus omnia argumenta in-veniuntur. Hodie scientiam Aristotelis florere videmus. Nunc de ceteris oratoribus Graecis dicere debeo.

Oratores Graeci inter se pares non sunt. Multum inter se di-stant facultates eorum. Suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysia, vim Demosthenes habet.

Ecce Isocrates, magister multorum Graecorum. Cicero eum praeter ceteros oratores Graecos laudat, nam orationes excellentes Isocratis numeros molles habent.

Isocrates, discipulus sophistarum, unicus est, qui mollibus numeris sententias suas ex-plicat. Oratio dulcis Isocratis, verbis sonans, perfecta est.

Isocrati genus orationum epidicticum proprium est. Oratio epidictica delectat, non per-suadet. Isocrates ipse orationes non dicit, ceteris hominibus eas scribit.

Isocratis oratio pompae quam pugnae propria est. Cicero in libris suis praeceptum ex-ponit: «Qui Isocratem re-pugnat, errorem facit». Isocrates a Cicerone saepe laudatur.

Lysiae genus judiciale orationum proprium est. Lysia, Attice dicens, orator non amplus, sed tenuis est. Nihil insolens in orationibus habet. Oratio eius elegans et subtilis est.

Lysia vocem dulcem et claram habet, eam sapienter variat et mutat. Is sonorum voces bene sentit. Lysiae omnes gradus sonorum proprii sunt.

Multa Lysiae scripta habemus, in quibus eloquentiae Graecae praecepta sunt. Oratoribus futuris ejus orationes exempla perfecta sunt.

Ecce Demosthenes homo perfectus in arte rhetorica. Is Attice dicit. Demostheni genus deliberativum orationum proprium est. Oratio deliberativa per-suadere debet, non delectare».

Lacon orationes Demosthenis cum orationibus Lysiae com-parat, differentiam inter eos monstrat. Discipuli genera varia orationum docent. Lacon omnibus oratoribus Graecis Demosthenem ante-ponit, exempla de orationibus ejus discipulis pro-ponit.

Discipuli ipsi ex orationibus Demosthenis multos locos ex memoria pro-nunciant, postea ceteros summos oratores citant. Lacon pueris etiam capitula celebra ex libris re-citat.

Tum genera et species orationum a magistro diu de-mostrantur. Lacon discipulis: «Si vultis recte dicere, dicite. Eloquentiae praecepta per-docete.

Discipuli tum Graece tum Latine orationes tenent, quia rhetorica ars Graeca est. Multi oratores Romani bi-lingues sunt. Lacon discipulis: «Lingua Graeca vobis utilis est. Bi-lingues esse debetis».

 

* * *

Verba magistri ad mentes adulescentum per-veniunt. Magister eis oratoris perfecti imaginem de-scribit. Praecepta eloquentiae cum exemplis a magistro ex-plicantur.

Pueri cotidie oratorum summorum libros legunt. Per lectionem cotidianam librorum sapientia in caput in-it, per os autem ex-it. Pueri cotidie  eloquentia con-certant, verbis pugnant.

Lacon discipulis: «Rhetorica Ciceronis, quam docemus, quinque partibus con-stat: inventio, dispositio, elocutio, memoria, declamatio.

Primo rhetor rem in-venit, secundo recte argumenta dis-ponit, tertio verba ad rem orationis quaerit, quarto orationem in memoria docet, quinto orationem ex memoria ex-ponit.

Constructio verborum dispositio appellatur. Non facile verba col-locantur, inter se aptant. Orator, rem exponiens, argumentis convenientibus agere debet.

Quid est argumentum? Argumentum est ratio, quae quod est dubium, per id, quod dubium non est, con-firmatur. Argumenta ponderantur, non numerantur».

 Lacon discipulos orationes in-venire et de-clamare jubet. Magister adulescentibus: «Corpus laboribus, eloquentia autem orationibus cotidianis firmatur».

Orationes, quae ab adulescentibus dicuntur, suasoria et controversia appellantur. Discipuli Aristotele more de omni re duas contrarias orationes in-veniunt.

Adulescentes orationes formare, easque variare per-discunt. In controversiis discipuli sapienter se contra-dicunt, argumentis pugnant. Ii a magistro laudantur aut re-clamantur.

Nulla oratio sine repetitione dicitur. Nullus dies sine declamatione est. Discipuli exercitationes cotidianas habent. Nullum verbum vacuum per-mittitur. Oratores futuriorationes novas creant, mox eas re-creant.

Themata orationum, quae Lacon discipulis pro-ponit, varia sunt: de bonis legibus, de bellis, de moribus antiquis, de bono publico, de rebus naturae, de deis immortalibus.

Titus, amicus Marci, panegyricum ad diem natalem matronae clarae facit. Is verba lepida prae-cogitat, verba praedulcia quaerit. Die natali matronae Titus orationem lepidam ei dicere debet.

Marcus de bono publico dicere vult. Thema perdifficile a Marco prae-paratur, ergo is orationem suam longe purgat, exemplorum copia quaerit, verba verbis recte ap-plicat.  

Dum alii discipuli orationes suas prae-parant, alii trans sudaria re-spirant. Magister ex totis nominibus unum in-clamat. Discipulus, quem Lacon magna voce in-clamat, Marcus est. Marcus ingenium acutum et memoriam acrem habet, multas res memoria re-tinet.

Ceteri discipuli sciunt, Marcum oratorem bonum esse. Orationes Marci semper eos movent. Pueri orationes Marci tam diligenter audiunt, quam terra arida guttas pluvii ab-sorbet.

 

 

* * *

Marcus recte se tenet, clare pro-clamat: «De bono publico orationem habeo. Bonum publicum cotidie co-gnosco. Hodie Latine orationem teneo».

 Lacon Marco: «De ea re sententiam tuam audimus. In-cipe». Marcus orationis suae partes bene com-ponit, eas recte dis-ponit. Dispositio, quam hodie is pro-ponit, optima est. Marcus orationis partes memoria pulchre ex-ponit.

Is boni publici initia ex-plicat, argumentis amicos per-suadet. Ratio Marci argumentis firmis acutisque con-firmatur. Nunc oratio eius aures audientium tenet.

Marcus verba verbis facile ligat, cum intervalla dicit. Intervallum quoque pausa appellatur. Is solus ex omnibus discipulis qui vocem pulchram habet. Vox ejus audientibus placet.

Marcus orationem suam figuris ornat. Figurae, quas puer prae-ponit, anaphora et gradatio sunt. Gradatio quoque climax appellatur. Vox Marci crescit.

Oratio Marci ab amicis attente auditur, nam Marcus ceteros adulescentes eloquentia superat. Itaque omnes, qui ad-sunt, aures ad verba oratoris in-tendunt.

Status Marci erectus est. Marcus diligenter vocem faciemque variat. Nulla mollitia capitis, nullae argutiae digitorum ab eo per-mittuntur.

Marcus interdum proverbia in orationem intro-ducit. Proverbium locus communis est. Loci communes pars magna orationum sunt. Pueri orationem Marci ab-sorbent, quia Plena artis oratio ejus est.

Iam Marcus ad finem orationis venit, orationem verbis altis finit. Lacon Marcum laudat: «Oratio tua pura et Latina est. Causae bonorum et malorum a te recte dis-cernuntur.

Tu, orator bonus, imaginem tuam habes. Alius orator flammeus, alius elegans, alius aridus, alius tener est. Imago tua flammea est».

Deinde magister errores rhetoricos Marci numerat: «Primo, pausas neglegis. Pausae tuae inter periodos breves sunt. Secundo, orator peritus orationem suum auribus audientium ad-aptat.

Tertio, numerus tuus interdum claudit. Numerus fundus grandis eloquentiae est. Non poёta solus, sed orator numerum in orationem in-ducere debet».

 

* * *

  Discipuli a magistro rogantur: «Quis primus est in eloquentia? » – «Cicero sine dubio summam vim eloquentiae habet» – «Quis Graecorum rhetorum primus est? » – «Demostheni nemo par est».

Tandem Lacon adulescentibus artis rhetoricae potentiam ex-ponit: «Eloquentia homini aut instrumenta aut arma aut delectatio est.

Eloquentia potentiam humanam triplicat. Homo, artem rhetoricam sciens recte cogitat. Homini recte cogitanti verba instrumenta sunt. Oratorem recte dicere deum similem puto.

Interdum verba nobis arma sunt. Boves cornibus, canes dentibus, aves rostris, sed homines verbis se de-fendunt. Interdum verba acria esse debent.

Magna est differentia inter rhetorem poёtamque. Is, qui verbis pulchrisse delectat, non rhetor, sed poёta est. Poёtae pulchre dicere potentes ceteros homines delectant.

Homo recte verbis agens sibi et ceteris fortunam facit. Rhetor verus verbis rectis vitam publicam mutat. Homini verbis rectis agenti nihil difficile est. Nulla scientia est tam civi Romano necessaria quam rhetorica.

                                                                                           

                                                                                             Текст № 4

                                              In foro

 

Dies festus est. Prima luce Quintus et Marcus oculos de-tergunt, tunicas ind-uunt atque domu ex-currunt. Dies festi pueris semper jucundi sunt, quia forum cum patre eunt. Gnaeus in toga candida domu ex-it.

A domu ad forum via longa non est. Hodie Gnaeus pedibus domu forum iter facit. Gradus eius festus est. Servi validi, qui Gnaeum cotidie in lectica portant, domui restant.

Hodie Gnaeus ipse ambulat. Proclamator solus Gnaeo prae-it. Gnaeus forum festinat, quia ibi Cicero orationem tenere debet. Proclamator it ante Gnaeum festinantem, pueri autem post patrem eunt.

Concursus hominum in forum magnus est. Populus ex omnibus locis urbis in forum currit. Iam omnes viae hominum plenae sunt, quorum alii in forum alii in Capitolio ambulant.

Ventus nubes di-ducit. Aura matutina cum sole ad urbem per-venit. Caelum super Romam apertum est. Sol clare lucet. Urbs aeterna Solis radiis il-lustratur. Urbs, per quam Gnaeus ambulat, ei natalis est.

Gnaeus virum trans forum ambulare videt. Vir, quem Gnaeus videt, Cicero est. Mox orator clarus in rostra a-scendit. Gnaeus filiis: « Quem videtis? » – «Videmus Ciceronem in rostris stare».

Num Cicero in rostris stans orationem suam in-cipit: «Res publica summa res est. Iustitia est fundamentum rei publicae…». Cicero de re publica orationem tenet, verbis suis rem publicam firmat.

Mercatura magna ab oratore laudatur. Oratio Ciceronis plebem in admirationem versat. Quando Cicero de rostris de-scendit, clamor plebis verba sua ap-probat. Populus circum Ciceronem stat, eloquentiam suam celebrat.

 

* * *

Quis mercator est? Mercator mercem habet. Merx est ea res, quam homo aut emit aut vendit aut mutat. In foro mercatores et cives merces emunt, vendunt, mutant.

Qui mercem habet bene vendere debet. Qui pecuniam habet bene emere debet. Duae partes semper com-pro-mittunt. Duae partes compromissum et lucrum mutuum facere debent.

Mane mercator in forum merces ap-portat, vespera autem ex foro pecuniam ex-portat. Diem de die merx a civibus et mercatoribus in foro libere emitur, venditur, mutatur. Uni emunt, alii vendunt, ceteri mutant.

In foro tabernae mercatorum multae sunt. Qui tabernam habet tabernarius dicitur. Genera tabernatum diversa sunt: taberna sutrina, taberna libraria, taberna unguentaria, taberna argentaria, ceterae.

Ecce taberna fabri argentarii in qua anuli fabricantur. Lucius, faber bonus, anulos suis manibus fabricat. Is aurum cum plumbo coquit, ferrum auro in-crustat, postea ipse anulos vendit.

Sol radiat. Marcus et Quintus feminas vident, quae ante tabernam Lucii eunt. Eae, quae pecuniam habent, ornamenta emunt. Quae nullam pecuniam habent praeter eunt.

Mercator, qui tabernam privatam non habet, domino tabernae locarium dat. Mercator, qui ad locarium pecuniam non habet, forum circum-it, commercium sub sole ex-ercet.

Qui in manibus merces tenet, circulator appellatur. Circulatores cum mercibus per forum cursant et con-cursant. Circulator quoque ambulator dicitur. Opus eorum non est facile.

Ecce duo circulatores. Unus Sattius est, alter Batonus. Ii magnos saccos portant. Saccus, quem Sattius portat, non tam magnus est, quam saccus qui a Batono portatur.

Homo, nomen cuius Batonus, de plebe est. Batonus lente saccum portat, nam gravitas eius magna est. Batonus gravitatem sacci bene sentit. Sub gravitate sacci corpus suum in-clinat.

In sacco Batoni nuces sunt. Tandem Batonus in terram saccum de-ponit, vinculum sacci laxat, mercem suam ex-ponit. Is cotidie in foro cum mercibus pro-stat.

Veteranus praeter iens Batono: «Quod vendis? » – «Nuces vendo. Diu pro-sto, nemo emit. Emi». Veteranus unam nucem spectat: «Emo nuces tuas». Batonus nucibus sportulam veterani com-plet: «Tibi merx, mihi pecunia».

Marcus et Quintus Sattio: «Quid in-est sacco tuo? » – «Mala in-sunt». Mala odorem jucundum dif-fundunt. – «Emimus mala tua». Marcus Sattio percuniam numerat, Sattius eam per-numerat.

Pueri diu inter mercatores ambulant. Ecce Battus factor doliorum. Ecce Corinthus salinator. Is mercator probus non est, nam pondera mensuraque saepe falsat.

Homo pauper proletarius appellatur. Proletarius saepe homo de plebe est. Civis pauper nihil emere potest, quia pecuniam non habet. Civitas civem pauperem ad-juvat.

Duo proletarii humi sedent, in alea ludunt. Primus aleator peritus est. Secundus debitor est. Ii inter se litigant, proelium vocibus faciunt. Rixa inter eos calida est. Turba pauperum crescit.

Duae feminae etiam in rixam calidam eunt. Alia aliam non sine causa manibus de-pulsat: «Nummum falsum me das». Gnaeus praeter iens: «Feminae inter se controversias perpetuas habent».

Rixa earum uno proletatio non placet itaque is inter-venit. Feminae eum vexant, manibus pedibusque pulsant. Fratres feminas proletarium pulsare per-vident.

Duo circulatores vino se in-vitant, clamose dis-putant si feminae animos habere possunt. Unus ex vino vacillat, lingua titubat. Dum ea scaena inter eos luditur, vinum poculis dif-funditur.

Gnaeus mendicos apud columnas stare aut sedere videt. Unus mendicus, pede claudus, clamose mendicat, totos im-plorat. Ceteri mendici, in ore spumas habentes de locis idoneis pugnant: «Nunc is locus meus est». Mendici inter se litigant.

Mendici populum festinantem per omnes deos orant. Ii orantes Gnaeum vident, ad pedes eius pro-cumbant, eum im-plorant. Gnaeus tacite unum nummum dat. Pueri idem faciunt, exemplum ex patre capiunt.

 Gnaeus pueris: «Multi homines debiles sunt. Cura debilium officium nostrum est. Omnes, quantum potestis, sine verbis juvate. Tacit, qui beneficium facit».

Mendicus, qui a Gnaeo nummum ac-cipit, laetus est. Subito is manu nummum e-mittit. Alter mendicus manu avida eum rapit. Primus secundum pedibus pulsat.

Primus mendicus post Gnaeum ex-clamat: «Da mihi plus. Ea recula tibi facilis est». Gnaeus se vertit: «Quis tu es? Quid facere potes? » – «Tector sum».

– «Bene eam artem scis? » – «Satis bene scio. Tecturam in parietem recte pono». – «Statim ad me ad-i. Hodie tectorem quaero. Laborem te do».

 Mox pueri aedilem trans forum ire vident. Aedilis cum duobus servis publicis it. «Acta diurna populi Romani» ab iis portantur. Servi «Acta» сotidie con-scribunt.

«Acta» chronicam rerum urbanarum continent. Romani docti in foro ambulantes «Acta» сotidie legunt. «Acta» Romanibus doctibus domui etiam leguntur.

Multi homines otiosi sine causa inter columnas ambulant. Unus ambulator alterum inter-rogat: «Quid quaeris? ». Alter ridet: «Hominem quaero».

Meridies est. Populus eclipsem solis spectat. Sol non rotundus, sed defectivus est. Sol decrescit, celeriter obscuratur. Defectio solis timorem populi ex-citat, itaque populus in timore est.

Totus populus Romanus defectionem solis pro-spectat. Sol fit parvus. Defectio solis omnibus miraculum est. Ea phaenomina rara sunt.

Una hora post fratres prope rostra actores comoediam dare vident. Spectaculum bene ab actoribus luditur. Spectatores circum scaenam stant. Actores saepe in faciebus personas comica mutant.

Post spectaculum, quid tres partes habet, actores e faciebus personas de-trahunt. Deinde mimus brachiis mysteriam amoris pingit. Ars mimi imitatio appellatur.

Gnaeus in arte theatrali pueros e-rudit: «Actores in scaena ludunt. Spectacula inter se dissimiles sunt. Genera spectaculorum tria sunt: unum tragicum, alterum comicum, tertium satyricum.

Scaena tragica columnis statuisque de-formatur.  Scaena comica signa sua habet. Signa scaenae comicae aedificia privata, arbores, montes, cavernaeque sunt. Eam differentiam scire debetis.

In tragoedia saepe personae civiles, in comoedia autem personae privatae agunt. In tragoedia vitam privatam civilemque cum periculo videmus. In comoedia vitam privatam civilemsque sine periculo spectamus.

In tragoedia res laetae et res tristes alternant. Rex, regina, dux in tragoediis plerumque agunt. Pastor cum ancilla aut sutor cum coqua in comoediis ludunt.

Si actores servi sunt, nunquam separate venduntur. Roscius actor, quem in scaena videtis, amicus Ciceronis est. Roscius in comoediis solum, autem Aesopus, qui ab-est, in tragoediis ludit. Is etiam amicus Ciceronis est».

 

                                             * * *

Pueri turbam magnam populi vident. Unus proletarius furto ac-cusatur. Praetor urbanus statim judicium nominat. Judex, vir justus, causam in-dicit. Reus, nomen cuius Daunus, ante judicem stat, personam viri boni tenet. Populus circum-stat.

Judex labra re-plicat, sed iram suam sup-primit: «Hodie accusationem severum contra te habeo. Sub oculis virorum proborum furtum facis. Poena sine delicto esse non potest. Poenam meres, quia furtum delictum est».

Judex Daunum furto ac-susat, sed fur delictum suum re-cusat. Daunus, homo falsus, culpam negat, iram populi a se vertit, judicem in errorem in-ducit. Daunus non solum fatum suum de-plorat, sed etiam culpam suam in ceteros in-clinat.

Reus suis verbis male se defendit. Verba sua dis-con-veniunt. Judex reo: «Satis verborum falsorum. Homo verum non dicens mendax est. Reus ad-est, cur testes ab-sunt? Ubi sunt testes qui innocentiam tuam con-firmare possunt? »

Testes a judice ad-vocantur. Ii memoriam furi re-novant. Daunus ab-negat: «Per deos juro, innocens sum. Credite mihi, viri boni». Judex Dauno: «Tibi credere? Pulchre ab-negas. Fini tandem spectaculum falsum».

Daunus culpam suam per-negat, mendacium dicit. Judex testes inter-rogat, locum corpusque delicti de-terminat. Judex reo: «In dubio pro reo dico, sed hodie sine dubio sum, ergo te furti damno». Tum reus: «Peccatus sum. Culpa est in facto meo».

Judex reo: «Sine furto vivere non potes vel non vis? Cur contra morem antiquum facis? » Judex reo sententiam pro-rogat: «Te furem nomino. Ab-i oculis. » Fur ex urbe ex-pellitur. Populus magno clamore sententiam judicis ap-probat.

 

* * *

Uno tempore altera causa, quam praetor nominat, homicidium est. Populus, qui circum reum stat, iram justam de-monstrat. Reus, nomen cuius Gaius est, ante sellam praetoris stat. Praetor sedens ipse causam tenet.

Praetor Gaio: «Monstrum es. Crimen tuum a testibus af-firmatur. Inter homines vivere non debes. Pro morte patris tui poenam capitalem meres. Odium populi habes». Advocatus rei caput digitis scalpit, quia res est clara. Advocatus reum male de-fendit,.

Crimen Gaii grave est. Gaius sudore frigido per-fluit, lacrimas simulat, sed mortem e-vadere non potest. Is, morti proximus, clamat: «Ego miser! » More Romano Phuphius in culleum cum serpento, cane, gallo simaque in-suitur. Culleus in Tiberim jacitur.

Si aliquis manu sua aut patrem aut matrem caedit, mortem meret. Mos Romanus severus, tamen justus est. Qui Romae vivit, Romano more vivere debet. Justitia fundamentum rei publicae est.

Praetor urbanus cum judicibus ius inter cives ponit. Is pro delicta alios punit aut alios innocentes de-fendit. Justitia a praetore saepe pro-curatur.

 

* * *

Homo trans forum iens Gnaeum cog-noscit. Gnaeus etiam euntem ob-servat. Aspectus euntis ab eo cog-noscitur. Alius alium circum-spectant, nam anni facies de-formant.

 Castor Gnaei amicus vetus est. Vita amicos veteres se-parat, sed fatum eos con-jungit. Pueri post patrem euntes sermonem amicorum audiunt. Castor, homo aridus, manum dextram amico pro-tendit, eum nomine vocat:

- Bonam diem, meis oculis non credo. Quomodo vales?

- Bene valeo.

- Quo iter tenes?

- Domum. Tota domus nostra te salutat. Te raro video in publicum. Ubi vivis?

- In rure vivo. Ubi est lectica tua?

- Hodie pedibus iter facio, cum filiis ambulo. Ii saepe mecum sunt.

- Quid Cornelia facit?

- Domui sedet, lanam trahit. Quomodo mater tua se habet?

- Gratia. Mater mea tam vetus quam Troja est, tamen bene valet. Quot sunt servi tui?

Familia mea magna est. Servi mei centum sunt. Pars maxima eorum opera rustica faciut. Servi Graeci docti, ceteri indocti sunt. De fratre tuo quid scis?

- Nihil scio. Iam diu trans mare est.

- Quid tibi est? Quid est tam tristis?

- Vulnus antiquum mihi dolet. Dentes cadunt. Doleo a capite. Memoria ab-it, tamen librum de rebus rusticis scribo. Dies mei vacui non sunt. Otium sine lectione mei mors est, ergo fabulas poetarum cotidie lego. Hodie pauper sum. Pecuniam pedibus com-penso. Calorem animi in vino frigido.

- Quis hominum sine vitiis est? Nemo.

- Recte dicis, sed verba tua mei solacium non dant. Quando domum re-venio nemo praeter canem me cog-noscit. Auxilium tuum im-ploro. Tu solus spes mea es. Crumina mea vacua est.

- Cur tu, talis vir, pecuniam non habes? Tres sestertios do.

- Gratia. Non avarus es.

- Cur non venis ad me? Cras ad me venire debes.

- Ad te venire volo, sed non possum. Quota hora est?

- Prope duas horas.

- Tempus ab-ire mihi.

- Te non teneo. Da mihi manum tuam. Amicitia nostra aeterna est. Nomine meo matri tuae salutem dico. Vale et me ama.

- Vive valeque.

Post colloquium amicorum Marcus Quinto: «Is est amicus, qui in re difficili re juvat». Pueri cum patre in solario horas in-spectare eunt, postea de foro ab-eunt, ad cenam domum re-veniunt.

                                                                                        

 

                                                                                    Текст № 5

                                            In senatu

 

Hodie senatus populi Romani consilium habet. Gnaeus senator in senatum venit. Lucius senator etiam in senatum festinat. Senatores quoque patres appellantur. Senatus a consulibus con-vocatur. Con-venientes anxii sunt, nam consilii causam prae-sentiunt.

Patres in scamnis sedent. Cicero ab-est. Consul patrum numerum necessarium videt, quorum praesentia sufficit. Consul manum e-levat silentium facit: «Hodie de re militare consilium habemus. Rapina oppidorum nostrum in finibus Galliae magna est…».

Consul in auxilium deos in-vocat, tum patrum sententias audire pro-ponit: «Quis primus dicit? » Omnes, qui ad-sunt, silent. Invitatio ad consilium a consule re-petitur.

Postea orationes a patribus dicuntur. Eae diversae sunt. Verum est proverbium: «Quot homines, tot sententiae». Patres in opinionem communem venire non possunt.

Lucius, orator bonus, contra bellum argumenta quaerit, ad pacem cum Gallis patres vocat. Pars parva senatorum Lucii sententiam probat, pars magna ei re-clamat.

Lucius Gnaeo: «Ad ea, quae dico, contra-dice, si potes». Gnaeus voce magna orationem suam orationi Lucii op-ponit. Oratio clara ex ore Gnaei ex-it. Is ad bellum patres vocat:

«In mare aquam fundis, amice, in errorem nos in-ducis. Longe a vero ab-es. Eloquentiae tibi satis sapientiae non satis est. Pax Romae necessaria est, sed ea in bello solum de-fenditur. Galli in pace perpetua cum Roma esse non volunt.

Consilium falsum nobis pro-ponis. Vir sapiens id pro-ponere non debet. Pax inter populos maximum bonorum est, sed gens Gallica bellicosa et perfida est. Res publica nostra in summo periculo est. Ego saepe in dubio sum, sed hodie dubium non habeo.

Omnibus annis hostium numerus in finibus crescit, ergo contra pacem sum. Bis in anno Galli de finibus suis ex-eunt, igni et ferro urbes nostras terrent. Nemo de nobis bellum optat, sed belli causam justam habemus. Bello Gallos vincere debemus.

 Galli barbari sunt, perfidia eorum constans est. Mala nostra in finibus crescunt, ergo pro salute civium in bellum ire debemus. Periculum commune nos con-jungit. In multis provinciis praeter Galliam potestatem nostram habemus.

  Proverbium antiquum dicit: «Si vis pacem, para bellum». Nunquam periculum externum sine bello vincitur. Hodie Gallos, hostes popul o Roman o ex-pugnare pro-pono. Salus populi est suprema lex. Est, est in civitate nostra virtus…».

Verba, quae Gnaeus pleno ore dicit, non longa, sed firma sunt. Gnaeus opiniones ceteras frangit. Oratio ignea multos senatores per-suadet. Ea a patribus ap-probatur. Gnaeus senatui bellum breve pro-ponit ergo admiratio patrum plena est.

Gnaeus argumenta solida pro-ponit. Is providentiam habet, per quam belle futurum videt. Voluntas, quam Gnaeus in periculo manifestat, fortis est. Gnaeus et Lucius virtute pares, sed eloquentia sapientiaque pares non sunt. Gnaeus Lucium eloquentia vincit.

Oratio Gnaei ad leges artis rhetoricae re-spondet. Patres inter se: «Qualis vir, talis oratio. Oratio eius pura est, neque argumenta falsa, neque errores rhetoricos habet». Lucius opinionem suam mutat, argumenta Gnaei ap-probat.

Gnaeus Lucio: «Opus nostrum commune est. Rei communi servimus». Lucius Gnaeo: «Eloquentia tua tam magna est quam eloquentia Ciceronis. In opinione mea non per-sto».

Gnaeus et Lucius, amici veteres, operibus communibus serviunt, ii semper bene rei publicae faciunt. Amicitia eorum vera est, ea rebus co-gnoscitur.

Primo crepusculo senatus ex ea re consilium capit. Consilium pedibus capitur. Viri in duas partes se dividuntur, quod «pro» et «contra» significat.

 Bellum a patribus ap-probatur. Nunc senatus statum belli pro-scribit, quidem parva pars senatorum in pace con-stat. Senatus raro una voce consilium ap-probat. Bellum etiam res bellica vei res militaris appellatur.

Postero die senatus ad arma Romanos vocat. De ea re senatus consultum per-scribitur. Voluntas senatus in locis publicis statim pro-ponitur. Hoc documentum  vim legis habet. Cives, patriam amantes, gaudium magnum habent.

Populus Romanus vocibus magnis senatus virtutem laudat, victoriam per omnes deos orat. Vox populi in foro auditur: «Ad arma, cives. Aut cum scuto aut in scuto. Tertium non datur».

 

 

                                                                                 

                                                                                    Текст № 6.

                             De re militare.   

 

Miles est vir armatus, qui in bello arma et tela habet. Arma eum de-fendunt, telis is inimicos necat. Arma Romana sunt: scutum, galea, thorax. Tela autem sunt: gladius, pilum, hasta. Milites pilis, gladiis, hastisque pugnant.

In pugna miles gladium manu dextra, scutum manu sinistra tenet. Milites Romani aut pedes aut equites sunt. Qui pedibus pugnat, pedes est. Miles centurioni, tribuno militari, legato paret. Eques est miles, qui ex equo pugnat.

Exercitus est magnus numerus militum, qui etiam copiae appellatur. Exercitus legatis,  tribunis militaribus, centurionibus, legionariis constat. Vir, qui exercitum ducit, dux appellatur.

Res bellica a ducis peritis ad-ministratur. Dux im-perat, ceteri imperio duci parent. Dux, qui exercitum imperat, fere consul est. Romani duo consules in annum creant. In pace duo consules imperium summum una habent. Imperium eorum par et aequalis est.    

In bello duo consules imperium supremum dividunt. Unus in Roma est, secundus exercitum ducit. In magno periculo consules aut senatus dictatorem nominant. Unus consul saepe dictator est.  In bello dictator summum imperium ob-tinet. Officium ejus dictatura nominatur.

Initio belli dux legatos peritos pro-ponit, ipse tribunos milites nominat, qui in re militare eum ad-juvant. Legatus in bello milites legit, ergo pars magna exercitus legio appellatur. Legatus legionemimperat.

Legati legiones com-plent, si quid opus est legiones novas re-scribunt. Legatus infulam albam habet, quam circum caput cingit. Infula signum virtute est. Tribunus militumetiam vir magne virtute est. Numerus tribunorum in legione sex est.

Constitutio legionis perfecta est. Una legio sex mille militum sive decem cohortes numerat. Una cohors tres manipulos habet. Unus manipulus dua centuriacon-stat. Manipulus exercitus minimus est.

Numerus militum in centuria centum est. In centuria vir est fortis, qui centurio appellatur. In pugna centurio in parte dextra centuriae stat. In pace is vitem semper portat, quae signum virtutis est.

Una centuria decem decurias habet. Miles, qui decuriam ducit, decurio aut decanus est. Una centuria decem tentoria habet. Una decuria in uno tentorio dormit.

Omnis legio suum numerum et nomen habet. Nomina legionum sunt: lupi, minotauri, elephanti, equi, aprique et ceterae. Signum legionis aquila argentea est, quae fulmina Jovi s tenet.

Iter copiarum agmen appellatur. Forma copiarum in itinere quoque agmen appellatur. Iter aut agmen exercitus saepe longum, gravisque est, nam milites ipsi sarcinas in tergo portant. Onus sarcinarum grave est, quia res necessariae in iis portantur: cibaria, serra, securis, vasa, stili.

In itinere ordo agminis confertus est. Si exercitus impedimentum offendit, is agmine oblique iter tenet. Agmen tribus partibus con-stat: primum, medium, extremum. Pars prima exercitus exploratores sunt.

Explorator tacitus hostem quaerit, iter hostium explorat, exercitui sui viam monstrat. Is semper fontem aquae atque vadum in fluvio quaerit. In agmine exploratores semper prae-sunt, hostem prae-vident.

Commeatus retro legionem it. Plaustra commeatus solidi sunt, nam axes eorum a ferro fabricantur. In periculo agmen formam quadratam facit, commeatus intra eum stat. Iter exercitus semper difficile est quia  pulvis aut pluvia caelum obscurat, aut sol calorem dat.

Miles Romanus in castris habitat. Castra oppidum militum est. Romani semper prope aquam castra ponunt, quia aqua fons vitae exercitus est. Spatium castrorum grande est.

 Primo milites campum quadratum vallo fossaque cingunt. Vallum et fossa obstacula sunt, quia ictus hostium tardant. Castra quattuor portas habent. Aditus ad castras et exitus e castris faciles esse debent, ergo quattuor portae per vallum e castra ducunt.

Intra castra duae viae sunt, quae ea in quattuor partes inter-secant. Viae rectae, castra intersecantes quattuor quadrata faciunt.  Inter vias tentoria ponuntur, quae quoque tabernacula appellantur. Tentorium domus militum est.

Castra figuram Romae habet. In medio castrorum praetorium forumque sunt. In praetorio milites tentorium ducis tendunt. Tentorium ducis etiam praetorium appellatur.

Si exercitus diu in uno loco stat, castra stativa ponuntur. Si castra hieme ponuntur, ea hiberna appellantur. Postea castra hiberna in oppida saepe trans-formantur. In agmine castra a Romanis cotidie ponuntur.

Nocte dieque pars militum in statione sunt. Statio nocturna vigilia appellatur. Primis tenebris tribunae militarii vigilias dis-ponunt, interdum eas circum-eunt. Duo legionarii unae decuriae semper in vigilia sunt.

 Vigilia nocturna castra con-servat, ergo perpetua est. Tesserae vigiliis a tribunis dantur. Una vigilia nocturna aut duas aut tres horas durat. Vigilia exercitum dormientem pro-tegit aut defendit.

Milites intra castra dormiunt, sed extra castra cotidie se ex-ercent, ad pugnam se prae-parant. Exercitio cotidiana pectoris musculos et brachia militis firmat.

Pars exercitus ex militibus novis con-stat. Miles novus tiro appellatur. Tirones parvum in re militar i usum habent. Legati tirones, qui timorem habent, inter legiones dis-ponunt. Veteres legiones tironibus ac-crescunt.

Decuriones tirones exercitionibus durant. Tirones omnes ad unum ad palum cotidie se ex-ercent. Tirones artem militarem ex-ercent, corpora sua ob-durant. Centurio tironibus: «Corpora opera militare firmantur».

Disciplina bellicacopiarumRomanarum rigida est. In rebus militaribus Romanae concordiam perfectam monstrant.

                                                                                             

 

 

                                                                                            Текст № 7

                                               De bello

 

Cives ex omnibus locis Italiae Romam con-currunt. Si patria in periculo est, patres filios ad bellum mittunt. Multi viri boni arma telaque capiunt, ad iter se com-parant.

 Cassion et Rullus tirones sunt. Legio, in qua Cassion, Rullus, Gaius Titusque mittuntur, mixta est. In legione mixta veterani periti cum tironibus conjuncte rem militarem habent. Mixtura veteranorum atque tironum res necessaria est.

 Dux septem legiones ex veteranis peritis et tironibus com-ponit. Is tirones a veteranis in tempore se-parat, ad pugnas prae-parat. Dictaror cum sapientia ad bellum copias parare debet.

Exercitus se ad iter parat. Milites vestimenta armaque ad cursum longum aptant. Vestimenta commoda esse debent. Milites etiam calceos ad pedes et arma ad corpora aptant. Calcei in itinere bene ad pedes con-venire debent.

Gaius miles veteranus est. Is decurio est. Gaius summam scientiam rei militaris habet. Titus centurio peritus est. Milites, quorum centurio Titus est, Gaius, Rullus, Cassion sunt.

Tum sacramentum a legionariis dicitur. Unus miles sacramenti formulam voce grando re-citat, ceteri alius post alium clamant: «Idem in me». Sacramentum milites rigide ob-ligat, ad rem communem movet.

Bene mane dictator ex Roma septem legiones e-ducit. Is primo exercitus in bellum ducit. Romani patriam ab hostibus defendere eunt. Via ante exercitum perlonga est.

Via publica per campos silvasque ducit. Exercitus iter ad finem Galliae facit. Gallia Cisalpina prope ab Italia est, Gallia Transalpina autem procul ab Italia est.

Jam exercitus Romanus finibus Galliae Transalpinae ap-propinquat. Iter pedestre longum est, sed pedes militum Romanorum  rapidi sunt. Exercitus pedester passibus rapidis ad finem Gallii festinat.

 Milites humum viae pedibus in numerum pulsant. Via publica aut recta aut flexuosa est. Si via angusta est, domini per fundos suos ire per-mittunt.

Dux ex itinere epistulas ad senatum mittit. In epistulis scribit cursum copiarum rapidum esse. Missio epistularum negotium cotidianum est, ergo senatus eas cotidie ac-cipit, ad ducem re-scribit.

Epistulae etiam litterae appellantur. Litterae dictatoris in senatu pleno ore re-citantur. Senatores ex litteris iter copiarum cog-noscunt. Hodie senatores duci epistulas bis audiunt, quia dux pugnam paret. Pugna, certamen, proeliumque idem est.

Flumen celere Galliam Transalpinam a Gallia Cisalpina dis-jungit. Dux cum exercitu flumen quod per fines in-fluit ponte trans-it, in Gallia per-venit. Transitus Alpium longus atque difficilis est. Tandem Romani Alpes superant.

Multos dies legiones iter faciunt. Subito agmen impedimentum esse videt. Palus lata legionum cursum claudit. Rotae plaustrorum, qui ferrati sunt, orbitas profundas faciunt. Orbita etiam vestigium appellatur. Interdum radii rotarum se frangunt.

Dictator in dubio est: aut viam flectere aut pontem super paludem sternere. Is iter exercitus flectit qui cursum suum re-tardat. Exercitus impedimenta circum-ducit.

Commeatus a militibus in viam idoneam trahitur. Plaustra lente volvunt. Iter difficile exercitum fatigat. Fatigatio hominum equorumque magna est.

In itinere amicitia Rullum cum Gaio jungit. Amici conjuncte eunt. Gaius Rullum petit: «Cur claudes? » Rullus uno pede claudens re-spondet: «Pes laevus mihi dolet. Fessus sum».

Octo tirones pedum dolorem habent, sed cursum non tardant. Tardantes a centurionibus puniuntur. Claudentes dolorem sup-primunt. Medici claudentibus in pedibus rimas curant.

 

                                                 * * *

Explorator est vir, qui exercitum suum in multis rebus ad-juvat: hostium vestigia aut vadum in fluvio quaerit, multa pericula pro-videt. Hodie non unus sed decem exploratores hostium itinera quaerunt.

Exploratores oculis diligenter circum-spectant, pedibus tacitis eunt. Ii in omnes locos a legatis prae-mittuntur. Dux semperoculis et auribus exploratorum magis quam suis credit.

Unus explorator praeiens notas pedum in humo videt, cito re-venit, duci dicit: «Hostem ad-venire puto. Vestigia humana multa sunt. Vestigia a Gallis im-primuntur».

Ea verba duci suspicionem dant. Dux exploratoris verba in dubio ponit. Dux ei: «Ea res suspecta est. Non satis scis ». Alteri exploratores a duce prae-mittuntur. Omnes ad unum hostem querunt.

 Milites Romani fessi sunt, nam iter longum eos in-firmat. Tandem dictator legatos castra ponere jubet. Unus ex legatis duos centuriones prae-mittit, qui castris locum idoneum quaerunt.

Jam centuriones in loco idoneo stant. Ii praefecto fabrum locum in-dicant, ubi fons humo ex-currit. Romani castris semper aquam quaerunt, sine qua exercitus vivere non potest.

Praefectus fabrum castrorum descriptionem manibus tenet, eam consultat. Primo milites fossam ex-cavant, postea vallum faciunt. Fossa lata et vallum altum a Romanis faciuntur. Fossura labor prae-dura est, ergo laborantes alternant.

Fossa diu ex-cavatur. Quum alii fossam et vallum faciunt, alii tentoria struunt, stilos in terram figunt, sine quibus tentorium stare non potest. Magni sunt militum labores. In itinere Romani castra cotidiano ponunt.

Dum res aguntur mensores decurionibus cibaria dant. Frumentum a mensoribus ponderatur. Mensura cibariorum non diu durat. Iam milites ligna caedunt, ea prope focos cumulant.

Tum quum Gaius cibaria ac-cipit Rullus ligna prope focum com-ponit, mox ignem ad flammam con-flat, ligna super focum re-ponit, aquam cale-facit. Gaius ex pane partes de-secat, ex quarum unam Tito tradit. Voces militum con-sonant.

Postea Gaius per manus ceteras partes panis cum caseo amicis tradit. Gaius vino aquam ad-miscet, atque Tito edenti vinum dat. Milites inter se cibum dividunt, eum placide edunt. Titus panem lente edet. Crusta panis ei placet.

In gena laeva centurionis cicatrix profunda videtur. Cicatrices signa vitae militaris est. Corpus ejus etiam cicatricosum est. Brachia armillis cinguntur. Armillae signa virtutis bellicae sunt.

Umbra noctis venit. Milites focum circum-sedent. Rullus ligna humida igni sup-ponit. Flamma ignis faciem eius il-luminat. Rullus flammam palpitare spectat. Crepitus ignis eum tranquillat, sed fumus amarus oculos edet.

Centurio lente edens verba tironum audit: «Quem quaeris? » – «Cassidem quaero». – «Ecce cassis tua». Rullus cassidem inter manus vertit atque capiti eam ad-aptat. Caput homini fragile contra ictum teli est, ergo id scuto, galea, cassideque pro-tegitur.

Milites tribunum militarem Titum vocare audiunt. Epistulae a tribuno ap-portantur. Cassio a patre, Rullus ab uxore epistulas ac-cipiunt. Ceteri milites tirones epistulas legere vident.

Cassio Rullo: «Nemo mei restat praeter pater» Cassio epistulas patris Rullo legit: «Prima et media pars vitae patriae servire debemus. Invalidus sum. Manus meae debiles sunt. Tu tiro validus es. Bene pugna».

Ceteri tirones voces suas de-primunt, nam ridicula se dicunt. Veterani autem inter se: «In praetoriis leones, in campis lepores sunt». Veterani de rebus militaribus antiquis dis-putant.

 

* * *

Dictator, vir magno ingenio, dubium habet, ergo consilium secretum de commune re nominat. Is ad praetorium tribunos militarios vocat. Locus consilii taedis illustratur.

Tribuni et legati circum ducem stantes eum inter-rogant: «Quid in mente habes, dictator? » Dux haruspicem ad se vocat, auspicium nominat. Tres horas post haruspex cum gaudio re-venit:

«Auspicium hodie fortunatum est. In rebus bellicis Mars Bellonaque nos ad-juvant». Itaque pugna a duce nominatur. Pugna a legatis tribunisque uno ore probatur.

Nox silet. Iam Romani etiam silent, quia in tentoriis dormiunt. Silentium nocturnum plenum est. Aë r nocturnus militibus frigidus est, tamen foci tepidi Romanorum calorem tenent.

Viae castrorum vacuae sunt nam milites altum dormiunt. Rullus sub strato in dextram aurem dormit. Stratum laneum a frigore militem bene pro-tegit.

Cassion suo strato Rullum pro-tegit nam ipse in vigilias ire debet. Cassion castra nocturna transiens milites in tentoriis dormire non videt, sed audit. Duas horas post Cassion ad Rullum dormientem ad-it.

 Cassion in aurem militis dormientis voce parva dicit: «Rulle! Tua vigilia est». Rullus dormiens vocem Cassionis non audit. Cassion verba sua re-petit.

Rullus oculos a-perit atque Cassionem stantem apud eum videt. Vigilia cito mutatur. Praesidium castrorum neque nocte neque die dormire potest. Vigilia nocturna militibus alterne facitur.  

Titus sub strato manu dextra gladium, sine quo dormire non potest, palpat. Itaque centurio non dormit, sed vigilat. Somnus ei non venit. Titus tentorio ex-it.

Ros nocturnus cadit. Titus, per umbram noctis iens, caelum serenum in-spectat. Nox astris plena est. Ecce astrum quod Tito natale est. Miles astrum natale diu spectat.

Caelum nocturnum ab oriente lente albet. Aurora matutina ap-paret, mane ad-venit. Titus caelum spectat, cuius pars orientalis iam clara est.

Quarta vigilia Galli subito castra Romana op-pugnant. Galli castris cito ap-propinquant, fossam trans-cendunt, iam scalas vallo ap-ponunt, scalis in vallum a-scendunt.

Signa periculi sonant. Milites Romani e somno a vigiliis ex-citantur. Vigiliae celeriter Romanos dormientes ex-citant. Romani hostibus copias op-ponunt.

Ii in Gallos pila a supra jactant. Galli autem pila ex infra in castra jacere non possunt, nam vallum altum est. Romani hostes ascendentes re-pulsant, castra ab hostibus de-fendunt.

Tum dux castrorum portas a-perire jubet, copias e castris e-ducit.  Legionarii castra ex-currunt, hostes a castris a-vertunt. Barbari terga vertunt. Romani e proelio in castra re-veniunt.

 

* * *

Iam clarus dies est. Exploratores Gallos pugnam prae-parare vident. Galli auxilia spectant. Exploratores labores suos bene faciunt, cursum Gallorum prae-dicunt.

Explorator, qui in monte est, igni atque fumo iter copiarum Gallicorum duci de-monstrat. Alius a speculo signum dat. Tertius, qui prope ducem est, ei digito hostem de-signat. Iam dux visu hostes dis-cernit.

Tandem dux pugnam im-perat. Cornicularius primum signum dat. Tum a totis corniculariis signa dantur. Exitus Romanorum e castris rapidus est, quia quattuor portae castrorum apertae sunt.

Dux tempore opportuno e castris copias e-ducit, in unum locum con-ducit, in partes tres ea dis-tribuit. Unam partem, quae tribus legionibus con-stat, in proximo campo ducit. Campus amplus ad pugnam idoneus est.

Altera pars, quae duabus legionibus con-stat, prope castra in-stat. Potentia duarum legionum, quarum maxima pars veterani sunt, magna est. Legiones inter se di-stant. Veterani suum vexillum pro-ponunt.

Dux aciem triplicem in-struit, equitatum in cornibus dis-ponit, velites prae-ponit, ad omnes casus subsidia com-parat, duas legiones re-servat. Dispositio copiarum duci placet.

Dux equo ante militum capite aperto paret. Ventus matutinus capillos ejus agitat. Dux exercitum suum per-videt. Milites oculos in eum con-vertunt. More militari legiones ducem salutant. Dux orationem ante copias pleno ore tenet:

«Pugnam in eo campo do. Hodie pro bono publico, uxoribus liberisque pugnamus. Non numerus militum, sed audacia virtusque hostem vincere debemus. Est in Roma virtus, sunt in ea viri fortes.

Qualis vestra virtus est, talis est Romae fortuna. Ostium templi Jani apertum est. Hodie eum claudere debemus. Ad rem! ».

Vox ducis ad aures militum venit. Non toti milites ducem audire possunt, sed visus eius militibus quoque audaciam in-spirat. Verba ducis magno clamore ap-probantur.

Frons et genae ducis albae sunt. Ventus comas turbat. Is retro capillos dat, deinde cassidem capiti im-ponit. Prope eum protectores sunt. Protector est miles, qui ducem de-fendit.

                                                                                  

                                                                                             

                                                                                               Текст № 8

                                     Pugna

 

Romani in locum pugnae pro-veniunt. Locus pugnae purus ab arboribus arbustisque est. Locus herbosus, per quem copiae pedestres eunt, proelio idoneus est.

Exercitus Romanus de colle in planitiem de-scendit. Dux legiones contra hostem in-struit. Acies Romana recta et densa est. Veteranae et tirones dense stant. Distantia inter copias adversas de-crescit.

Centuria Titi in primam aciem venit. Titus cum militibus suis prae-it. Rullus et Cassion quoque prae-eunt, tela sua veneno tingunt. In pugna Romanorum tella toxicata citohostes necant.

Tempus matutinum frigidum est. Tirones auram matutinam naribus captant. Ii timidi sunt, ergo corda eorum palpitant. Tirones mortem sive vulnus timent. Timor eorum crescit. Palpitatio cordum magna est.

Dux caput re-flectit, circum-spectat. Locus proelii ei con-venit. Dux proelii signum im-perat atque manum ad frontem ad-movet. Bucina ducis, forma cujus curva est, signum dat.

 Vox bucinaeindex initii pugnae est. Ceterae bucinae vocibus longis con-sonant. Cornua etiam sonos dant. Voces cornuum et bucinarum per-sonant, ad pugnam Romanos vocant.

Dux ex loco alto initium pugnae pro-spectat. Galli fluvii vadum trans-ire non dubitant, ad aciem Romanam ap-propinquant. Ii Romanos verbis insultant, eos ad pugnam pro-vocant.

Primo unus Gallus sagittam nervo aptat, mox ceteri Galli sagittas nervis con-tendunt….. una eas e-rumpunt. Galli etiam lapides glandesque per-mittunt. Romani re-pugnant, sub scutis per-stant, quia scuta sua recte tenant, ea simul e-levant.

 Galli iterum iterumque arcus manibus curvant atque sagittas pulsant vel pellunt. Soni terribiles a Gallis dantur. Clamor eorum atrox est. Romani repugnantes super capita scuta re-levant. Scuta eos bene pro-tegunt.

Romani pila acria in manibus tenant, ea una jactant. Idem hostium exercitus facit. Imber pilorum densus est. Legiones impetum hostium re-pulsant, ordines ob-servant.

 Romani con-stant, locum tenant. Ii cum summo ardore pugnant. Hodie Romani cum sociis pugnant, inter quos concordia ad-est. Galli etiam constantes sunt.

 Dux ex loco idoneo pugnam ex-spectat, manum ad frontem ap-ponit, digitos com-primit. Galli tela vibrant, ea per-mittunt in Romanos.  Ardor pugnae magnus est. Galli atque Romani com-mittunt.

Romani gladios acutos nudant, ad manum veniunt, victoriam sperant. Vir cum viro pugnat. Pila militum se frangunt. Gaius et Titus com-pugnant, terram sub pedibus tremere sentiunt.

Acer est gladius quo Titus pugnat. Acris est pugna in qua Romani diu vincere non possunt. Acre est ferrum belli. Romani pilis brevibus, gladiis acribus pugnant.

Rex Gallorum bene pugnat, sed tandem Gaius videt Titum regem ex equo de-trahere. Statim de tribuno militario is laudem audit. Multi Romani bene pugnant. Gaius ipse per terram duos hostes pro-sternit.

Clamor militum circum-sonat. Terra cruorerubet. Diu pugna stat. Sol sua luce spatium pugnae com-plet. Dictator unam partem legionis orbem facere videt. Quattuor cohortes in orbe pugnant.

Romani in orbe corpora corporibus ap-plicant. Magna est constantia militum Romanorum. Oculi lucent, gladii fulgent. Caelum pulvere stat. Dux in orbem subsidia ducit.

Rullus caput ab ictu hostis ab-ducit, sed punctum acutum in brachio sinistro sentit, lacrimas re-tinet. In dolore lacrimas tenere virtus est. Rullus vulneri spongiam im-ponit.

Cassio, miles bonus, quoque cruorem a brachio fluere sentit, sed retro non it. Milites, vulnera gravia habentes, retro veniunt. Ii a medicis curantur. Medici, milites curantes, semper retro aciem sunt.

Rullus, ad pugnam avidus, iam cum vulneribus et capite aperto pugnat, duos inimicos gladio per-forat. Aspectus Rulli pugnantis atrox est. Cruor e vulneribus ejus fugit.  Miles mortem suam prae-sentit, morte sibi immortalitatem quaerit.

Rullus manu debili gladium di-mittit, caput in pectus in-clinat, lente cadit. Vita ejus filo pendit. Gaius Rullum manibus al-levat, aurem ad pectus ad-movet. Is Rullum mortuum esse putat.

Medicus campi vulnus grave Rulli ob-servat, vulneris margines suturis inter se com-mittit. Postea fasciam perite super vulnus ponit, capiti emplastrum ac-commodat. Rullus graviter spirat, dentes com-primit, dolore gemit. Medicus unguento viscoso cetera vulnera glutinat.

 Multi Romani in proelio audaces sunt, tamen Titus primus inter pares est. Nullus miles tam audax est, quam centurio peritus. Titus semper primus in proelium in-it, ultimus ex proelio ex-it, audacia sua ceteros superat. Centurio tam audax, quam Ajax est.

Circum Titum cruor terram ir-rigat. Titus sine casside pugnat, periculum neglegit. Tres Gallos eum circum-dant. Unus ex iis centurioni brachium laevum trans-forat, ergo scutum ejus cadit. Alter a tergo graviter eum vulnerat. Pectus Titi Gallo tertio trans-foratur. Terra cruore ejus ir-rigatur.

Titus corpus e terra re-levat: «Pro patribus per-eo». Is gladium de manu dextra a-mittit. Hasta, de pectore ejus ex-stans, vulnus letale pro-vocat. Gloriosa vita centurionis finem habet.  Mors bellica gloriam ei dat.

Pugna longe durat. Gaius, fortunae filius, in medio pugnae stans, nullum vulnus habet, pro amico suo pugnat. Is pectus hostis gladium in-figit atque e vulnere eum ex-trahit. Postea Gaius hostem equo de-trahit, eum per terram per -trahit.

Dies calidus est. Diu pugna inter adversarios durat. Romani et Galli pugnantes inter-eunt. Nemo retro it. Clamores militum ex omnibus partibus campi eunt. Pugna calet.

Medio die exitus pugnae incertus est, ergo dictator auxilia pre-parat. Is duas legiones in unam miscet atque equitatum ad cornu laevum mittit. Copiae equestres rapidae sunt, quia equites stimulant equos calcaribus. Equi fremunt.             

Pulsus equorum gravis est, pulvis densus aë rem obscurat. Auxilia in tempore ac-currunt. Nec frustra equi Romani inter-veniun

Поделиться:





Воспользуйтесь поиском по сайту:



©2015 - 2024 megalektsii.ru Все авторские права принадлежат авторам лекционных материалов. Обратная связь с нами...