Главная | Обратная связь | Поможем написать вашу работу!
МегаЛекции

De amore. De operis rusticis




De amore

 

Locus, in quem Gnaeus hodie iter tenet, senatus est. In lime domus vox uxoris ad aures Gnaei venit: «Iam ab-is? Non ex-i. Tristis sine te sum». Gnaeus ad uxorem labiis osculum calidum dat. Servi Gnaeum osculum uxori ponere vident.

Gnaeus uxori: «Te et liberos amo, sed res privatas post-pono, res publicas autem prae-pono. Ab-ire debeo». Cornelia, mulier bella, marito brachia colo circum-dat. Gnaeus ab-it. Cornelia sola restat. Solitudo ei non placet.

Uxor marito: «Cor dolet, quum tu ab-est». Dum Gnaeus ab-est, uxor sola fusum volvit, postea filum in orbes glomerat. Dum fusum axem circum-volvitur, Cornelia secum cogitat. Ea sine marito neque gaudere neque ridere vult.

Tres horas post meridiem Cornelia in sella apud fenestram as-sidet, maritum ex-spectat. Ea extremis digitis filum tenue in acum penetrat. Filum in acum non intrat, nam digiti ejus tremunt.

Tremor signum anxietatis est. Cornelia non tranquilla, sed anxia est, quia eo anno orationes in senatu ardentes sunt. Nunquam Gnaeus  tranquillus domum ad-venit, anxietatem suam male ab uxore occultat.

     

                                                    ***                                               

 

Cornelia, uxor proba vel justa, vitam fortunatam habet. Maritus et uxor se amant. Gnaeus Corneliam eum amare scit. Domina marito: «Sine te domus nostra vacua est». Ea semper lusibus Gnaei gaudet.

Gnaeus maritus felix est. Cor eius amore ab-undat. Cornelia quoque uxor felix est. Maritus uxorem et uxor maritum tenere amant. Ii felices sunt, unum fatum felix habent.

Gnaeus amans uxori fideli saepe dicit: «Mea venus es. Sine venere tuo vivere non possum». Gaudium Gnaei amantis perpetuum est. Dei amantes ad-jivant, igitur amanti nihil difficile est.

Cornelia, sine qua Gnaeus vivere non potest, pulchra est. Lacunae parvae in genis eam ornant. Cutis genarum rosea est. Uxor etiam nigris oculis et longis digitis marito placet.

Figura dominae plena gratiae est. Ea ire pulchre et dicere optime potest. Cornelia rectis verbis liberos docet, atque pulchris verbis convivas delectat. Uxor Gnaeo pulcherrima feminarum est.

Pulchritudo et sapientia uxoris ignem amoris Gnaei in-citat. Amor amantem caecat. Si uxor lapsos facit, Gnaeus eos non videt, cum eis con-sentit. Nunquam uxorem suam dif-famat.

Gnaeus Corneliae: «Tu pulchra et sapiens quam Minerva es. Vera est sententia, quod forma pulchra cum sapientia raro mixturam facit. Plus plusque te amo. Mihi crede».

Quamquam Cornelia pulchra est, tamen morem modestum habet. Mos modestus uxoris marito placet. Gnaeus uxori: «Ornamentum matronae in more modesto est».

Gnaeus mente animoque uxorem amat. Vir uxori: «Morbum animi habeo. Meo morbo nomen est amor. Amorem tuum mecum porto. Amor tuus me felicem facit. Amor tuus ver vitae meae est. Animum meum amore tuo im-pletur».

Cornelia vulnus profundum amoris esse sentit. Ea quod sentit, aperte marito dicit, quia sincera est. Gnaeus feminas non semper fideles esse scit. Cornelia autem unum virum amat, nam femina proba est. Ea sine mendacio vivit.

Vir oculis, mulier autem auribus amat. Gnaeus, vir felix, oculis amplius quam auribus credit. Cornelia auribus amplius quam oculis credit. Ea auribus verba amoris ac-cipere amat.

Cornelia a viro suo verba tenera cotidie ac-cipit. Maritus uxori: «Тu prima et ultima venus mea est». Corneliae amanti ea verba intima gaudium magnum ap-portant.

Sensus amoris Gnaei profundus est. Quamquam Gnaeus sensibus amoris plenus est, tamen amorem suum ab amicis occultat. In Roma vir amans raro aperte amore suo dicit.

In privato Gnaeus sensus suos aperte ex-primit, sed in publico eos re-primit. Amor apertus non laudatur, a viris amantibus raro monstratur.

Cornelia, cuius vir magnam pecuniam habet, anulos interdum ab eo ac-cipit. Hodie Cornelia a Gnaeo ornamentum ex-spectat, namdies hodiernus Corneliae natalis est.

Tandem Gnaeus senatu domum re-venit. Is homo felix est, quia mane laetus domu ex-it et vespera cum gaudio domum in-it.

Cornelia ei: «Scis me tristem sine te esse. Plus quam octo horas ex-specto. Diu ab-es». Gnaeus ridens amori suo anulum aureum cum gemma dat. Сornelia eum digito aptat.

Iam quattuor digiti Corneliae anulos portant. Anuli, qui a Cornelia ac-cipiuntur, signa amoris profundi sunt. Gnaeus uxorem anulos amare scit. Gnaeus et Cornelia feliciter vivunt nam amor eorum mutuus est. Fatum amantium amore mutuo pro-tegitur.

Gnaeus et Cornelia, parentes boni, liberos suos amant. Verum verbum est, quod liberi amore parentium crescere possunt. Magna res est amor.

 

* * *

Neque domini soli, sed etiam servi sentire possunt. Rufus et Aerotia non amici, sed amantes sunt. Amicitia intima eorum celeriter in amorem tenerum trans-formatur.

Rufus et Aerotia amorem furtivum habent nam villicum timent. Nocte obscura ii saepe in loculo secreto cum guadio con-veniunt.

Hodie Aerotia Rufo: «Iam diu ambulas mecum. Amo te, sed tu non amas me. Tibi non credo. Infidelis es». Rufus Aerotiae: «Ignorasne quod discordia est venenum amoris? »

Aerotia amico: «In digitis meis nulli anuli sunt. Domina nostra digitos anulorum plenos habet, digiti mei vacui sunt. Neque domina sola sed etiam ego ornamenta amo».

Rufus amiculae suae anulum pulchrum pro-mittit, sine quo Aerotia laeta non est. Postride Rufus occulte amicae anulum emit.

Rufus Aerotiae: «Ac-cipe anulum a me». Serva in digito medio anulum ponit, sed anulus parvus est, ad medium digitum non con-venit. Aerotia tristis est.

In oculis eius Rufus lacrimas videt. Amiculus amiculae: «Pone eum in digito quarto. Digitus quartus non tam magnus est quam digitus medius». Anulus bene in digito quarto ponitur.

Aerotia laeta brachia sua colo Rufi circum-dat. Rufus teneras aures amiculae teneris verbis im-plet. Color genarum ei mutat. Rufus Aerotiam amat et ab ea amatur.

Quamquam amor Rufi verus est Aerotia Rufo saepe philtrum vino re-miscet. Philtrum, quod etiam amatorium aut venenum appellatur, amorem Rufi in-spirat.

Amatorium dulce est, ergo Rufus venenum amoris non sentit. Iam diu Rufus sub imperio Aerotiae est. Aerotia amatorio animum Rufi amori suo sub-mittit.

Gnaeus Rufum Aerotiam amare scit, sed amorem eorum non vetat. Is a-mittere servum pro-mittit. Bene-dictum est: «Qui amare vetat, odium deorum habet». Magna res est amor.

 

                                                                                    

 

                                                                                              Текст № 9

De operis rusticis

 

Fundus grandis Gnaei duabus partibus con-stat. Pars prima villa urbana appellatur, nam in ea dominus vivit. Villa, in qua servi pecoraque sunt, rustica appellatur.

Servi, qui rure vivunt, familia rustica appellatur. Opus rusticum ingratum est, nam domini multa opera rustica in servos im-ponunt. Vita servorum laborum plena est. Labores rustici varii sunt.

Phaedrus, servus doctus, vilicus est. Graecus genere is lingua Latina in linguam Graecam saepe con-vertere debet. Villicus saepe con-vertit, nam una pars servorum Graecorum Latine ne-scit.

 

                                        ***

Agri Gnaei lati et spatiosi sunt. Agri terminos habent. Lapis, qui finem agri terminat, terminus appellatur. Lapides plures fines agrorum terminant. Linea finitima interdum non recta, sed flexuosa est.

Terra Gnaei agriculturae idonea est. Agri fertiles et fructuosi sunt, nam canales agros hortosque fontibus irrigant. Toti agri lati aquis ir-rigantur. Canalis quoque aquae-ductus appellatur.

    Cotidie mane Phaedrus fundum circum-it, oculis agros spatiosos per-lustrat, labores servis nominat, postea labores servorum ob-servat. Phaedrus, minister Gnaei fanaticus, multis laboribus servos fatigat.

Partes, in quibus servi dividuntur, decuriae appellantur. Una decuria agros colit, alia bestias pascit nutritque. Tertia pars servorum rastris terrae glebas in horto frangit. Pars quarta fumo humum fecundat.

 

* * *

Sole primo Paralus, servus validus, in prato falce acri herbas secat. Pratum, in quo servus laborat, latum est. Falx acris cito movetur. Sinus falcis herbas facile de-secat. Ductus falcis uniformis est.

Paralus pulchre laborat. Sucus herbarum florum odorem habet, sed servus laborans gaudium non sentit. Non unus Paralus, sed quattuor servi falcibus herbas secant. Is labor difficilis est.

Sol ardens herbas siccat. Herba sicca fenum appellatur. Servi furcis herbas versant. Instrumenta eorum trifurca sunt. Labor eorum etiam difficilis est.  Hoc anno herba crescit bene in pratis. Calor est a sole.

Ardor solis crescit, vim corporum servorum minuit. Subito Paralus pollicem dextrum in-vertit. Tumor aperiens dolorem pro-vocat. Paralus dolorem acutum sentit. Tum Phaedrus Paralo os in loco suo re-ponit.

Tandem servi in otio sunt. Paralus poculum intro-spectat. Id vacuum est. Brutia, conserva Parali, ad fontem proximum festinat. Ea ex fonte aquam frigidam haurit, poculum com-plet.

Brutia aquam ad servos portat, poculum Paralo tendit. Poculum inscriptionem habet: «Bibe, amice, de meo». Paralus cava manu aquam sorbere amat. Pars aquae trans digitos fluit. Terra arida guttas aquae cito sorbet.

Brutia celeriter ad fontem re-venit, polucum re-plet. Statim retro festinat. Servi unus post unum lente sitim ex-plent. Deinde in umbra olivae otium quaerunt, sub arbore non diu re-cubant. Otium eorum perbreve est.    

 

* * *

Spiculus et Sarmatus boves aratro ad-jungunt. Aratrum instrumentum est, quo terra aratur. Spiculus aratro humum vertat, sulcum profundus facit. Sarmatus in sulco frumenti semina de-ponit. Alius alio sub-venit.

Symmachus arbores olivarias in locis idoneis trans-plantat, scalpo ramos vitiosos ex-secat, arbores ramosas quaerit: «Ecce arbor bona».

Hermolaus in silva arbores silvestres pro-sternit, ramos de-secat, manipulos ramorum al-ligat. Ligaturae lignorum, quas Hermolaus in villam ap-portat, graves sunt.

Media dies est. Sarmatus frumentum seminat, frontis sudorem ef-fricat. Spiculus eum ad-juvat. Postea servi una aquam per sulcos ducunt. Ceteri servi eis sub-veniunt. Ad multum diem servi laborantes fessi sunt.

Qui terram arat, arator est. Qui in sulcis semina ponit, seminator est. Qui lignum prae-parat, lignator est. Qui pecus pascit pastor est. Tota familia laborat. Dies calidus totos fatigat.

Castus in vinea sub solis ardore laborat. Sol eum, vineas plantantem, caecat. Sol ardens sub quo servus lavorat, eum non laetificat. Ardor solis a Casto male toleratur, nam is debilis est.

Castus saepepoculo aquam haurit, spongiam umidam com-primit, eam fronti im-ponit. Tandem Servi servaeque laborantes otium parvum habent.

Maeda gallinaria est, nam in gallinario laborat. Gallinarium quoque aviarium appellatur. Gallinaria gallinas curat. Gallinae innumerabiles a gallinaria cibantur.

Gallinae pennas aut albas aut nigras aut mixtas habent. Una gallina nigra pennis suis pullos parvulos pro-tegit. Maeda duabus gallinis ova sup-ponit. Gallinae ea in-cubare debent. Incubatio opus longum est.

Primo pullus in ovo crescit. Ad finem incubationis is ovo ex-ire vult. Cortex ovi non tam delicatus est quam cortex mali. Cortices ovorum duri sunt, sed pulli rostella firma habent.

 Maeda videt unum pullum ovum per-cudere. Percussio corticis initium vitae pulli in terra est. Postea ceteri pulli rostellis ova per-cudunt, atque ovis ex-currunt.

Pulli flavi gallinam circum-currunt. Gallinae pullis in periculo subsidio ac-currunt. Curatio pullorum officium naturale gallinarum est.

Cum gallinis pullisque est gallus, qui cristam rubram habet. In periculo gallus gallinas de re suspecta prae-dicat. Praedicatio et protectio gallinarum et pullorum officium naturale gallorum est.

 

* *  *

Stichus equos generosos curat, nam equi aegroti sunt. Causa morbi equorum infectio est. Infectio in corpora animalium per nasum cutemque penetrat.

Non procul a stabulo puteus est, ex quo Stichus equis aquam haurit atque remedium prae-parat. Stichus etiam equos veteranos ab equis juvenilibus dis-cernit. Aetas equorum fere dentibus in-dicatur.

Bassa glandibus porcos nutrit. Glandes bonum cibum porcis est. Porci dentibus glandes facile frangunt.

Unus ex servis raro bene laborat. Demetrius medio die in umbra arboris dormit. Is laborem magnum non amat, nam labores magni eum fatigant. Demetrius, inertiam laboris habens, labores magnos fugit.

Demetrius, servus piger, a villico non amatur. Is sibi saepe dicit: «Ubi est umbra, ibi est corpus meum». Demetrius, qui villicum timet, eum ab-esse gaudet.

Villicus magna voce Demetrium in-clamat, sed servus villicum non audit. Demetrius in molli altaque herba diu cubat. Phaedrus in furia est, quia servus dormiens verba villici non audit.

Demetrius piger et gulosus est. Phaedrus Demetrium, qui poenam meret, quaerit: «Quem verbum non sanat, ergastulum sanat. Quos ergastula non sanant, virga sanant». Odium villici in servum pigrum crescit.

Tandem villicus Demetrium in herba cubare videt. Phaedrus voce severo eum ad-vocat. Ad terrorem ceterorum Phaedrus servum punit, in ergastulum in-cludit.

 

* * *

Мulto mane Turnus, pastor peritus, stimulo vaccas stabulis ex-pellit atque in campos pro-pellit. Vespera is retro pecus re-pellit. Operatio pastoris dura est. Servus ad horam tardivam operat.

Turnus etiam agitator appellatur. Qui pecus trans campos ad fontes cotidie agitat, agitator est. Pastor et agitator interdum idem est. Qui frumentum ventilat, ventilator est. Qui oves tondet, tonsor appellatur. Tonsura ovium res difficilis est. Totae professiones durae, sed necessariae sunt.

Summa aestas est. Frumenta alta sunt. Alii servi falcibus frumenti spicas de-secant, ceteri eas in manipulos con-volvunt. Alii ex agris in farrarium manipulos trans-portant, ceteri ventilant.

In autumno servi uvas maturas cum cura magna de - ligunt. Hodie Cosmus vina pedibus premit, quae sucum ex-it. Vinum in dolia a Romanis con-servatur.

 

   ***

Vespera vox villici ab negotiis servos a-vocat. Servi et pecus a Callisto, ministro Phaedri, clamose numerantur. Quamquam Callistus etiam servus est, tamen is ceteros servos non amat et ab eis non amatur. Romani recte dicunt: „Multos timet is, quem multi timent. ”

Calistus instrumenta rustica numerat: aratra, palas, furcas, rastra, falces, postea per digitos pecora numerat. Callistus, minister Phaedri subvillicus appellatur.

Casa, ubi servi dormiunt, vetusta est. Fenestra parva in ea lucem ad-mittit. Ecce Bavius. Bavius stramentis casam tegit. Casa contra pluvium stramentibus pro-tegitur.

Is duas trabes in parietem casae figit. Servus ore tres clavos tenet. Trabes ligneae clavis ferreis facile trans-figuntur. Clavus acutus post clavum bene figuntur. Ictus mallei certi sunt.

Menecratus, cocus rusticus, servis fabam cum lardo pro-ponit. Victus servorum fere caseo, semine, vino, acido, oleo con-stat. Interdum servi reliquas cibi dominorum edunt.

Ante noctem villicus in casam servos con-cludit. Ante somnum servi Nestorem audiunt. Nestor senex, cujus grabatulus in angulo casae est. Nestor, pastor invalidus, bestias pascere non potest, quia glaucoma habet.

Oculi Nestoris lacrimosi sunt. Dentes et capilli cadunt. Nestor ceteris servis: «Anni mei celeriter eunt. Numerus annorum meorum magnus est. Senectus me lecto af-figit.

Post jucundam juventutem semper senectus molesta venit. Senectus morbus  fatalis est, tandem ad finem vitae venio. Mors pede casernam meam pulsat, me vocat. Contra mortem medicamentum non est.

Iuventutem, ver vitae, bene in memoria teneo, sed ea aestas celeriter praeter-it. Mortem ostium casae pulsare audio. Vocem mortis iam scio, sed eam non timeo».

Paralus Nestori: «Tu Graecus, ego Syrius, Gnaeus Romanus est. Aequi sumus nam unum lactum bibimus. Ego tam sum quam Gnaeus est. Cur fortunam miseram habeo? »

Paralus seni de miseria sua cum tristitia narrat. Is vitam suam per-mutare non potest. Senex fragmentis panis globulos format eos lente edet atque Paralum placat: «Dei fortunas nostras tenent».

Paralus Nestori: «Sol omnibus lucet. Dominus me a-mittere pro-mittit, quia Graece scio». – «Erras si id credis. Iter fati tui bene video. Pro-mittere et per-mittere non idem est».

Paralus pertristis est. Spes eius est pertenuis. Paralus seni: «Vivere in servitio non volo. Fugam in-struo.

Procul me est patria mea. Ea parva, sed mei cara est». – «Recte dicis. Nemo patriam, quia magna, sed quia sua amat. Patientia est remedium tuum.

Plato dialogos scribit, Socrates hymnos, Herodotus historias. Ego nihil scribo, tamen diebus ac noctibus Zenonis sententias memoria per-doceo. Zeno primus stoicus est.

Discipuli Zenonis stoici se dicunt. Ego etiam stoicus certus sum». In tenebris casae Nestor Paralo formulas Stoicorum ex-ponit. Expositio senis brevis et clara est:

«Stoici facilius miserias vitae, quam ceteri homines, tolerant. Mala vitae ab eis facile tolerantur. Tolerantia index sapientiae est. Stoici neque spem neque timorem habent.

Quamquam fatum meum triste est, tamen tristis non sum. Neque gaudium neque odium habeo. Miserias vitae facile trans annos porto».

Media nox est. Servi praeter Nestorem dormiunt. Post labores difficiles bene dormitur. Nestor in grabatulo brevi cubat, sed non dormit.

Prope grabatulum senis canis jacet. Issa canis iam vetus est. Nestor manu debile canem palpat. Canis umida lingua manum senis lingit, animum mollem sentit.

                                     

 

 

                                   VITA PUBLICA

                                                                                             Текст № 1

                                      De urbibus Romanis

Oppida Romana diversa quia alia magna alia parva sunt. Capua in litore occidentali, sed Brundisium in litore orientali Italiae est. Roma in occidentali litore Italiae est.

Roma in ripa fluminis, quod in mare Mediterraneum in-fluit, est. Flumen ab incolis Tiberis appellatur. Roma in ostio Tiberis fluminis est. Amplitudo urbis permagna est.

Nulla urbs tam pulchra est quam Roma. Incolae Romam urbem aeternam appellant. Romulus, Martis filius, urbis et populi Romani generator est. Urbs a suo nomine Roma appellatur.

Multa oppida Romanorum muros firmos habent. Muris altis firmisque urbs aeterna pro-tegitur. In magnis periculis muri alti civibus praesidium et refugium sunt. Romani deos urbem pro-tegere putant.

Roma antiqua quadrata est. Urbs quadrata quattuor portas habet. Nocte custodes prope omnes portas stant. Custos Romae portarius appellatur. Portarii urbani mane portas a-periunt, vespera eas claudunt.

Urbs septem arces occupat. Aspectus urbis de arcibus admirabilis est. In medio Romae viae urbanae rectae sunt. In clivis viae non rectae, sed tortuosae sunt. Viae a servis publicis faciuntur.

Pars media Romae locus publicus est. Duae viae rectae partem mediam urbis trans-eunt, forum formant. Ea pars urbis frequenter a civibus visitatur.

Spatium fori amplum, quia forum loci mercaturae est. Ad exemplum forum Romae locus mercaturae urbanae est. In una parte fori tabernae veteres sunt. In altera parte tabernae novae sunt.

Nocte forum Romae vacuum silet, quia viae nocturnae urbis aeternae vacuae sunt. Die autem forum a populo im-pletur. Die multitudo civium in forum festinat.

Genera aedificiorum in Roma varia sunt: templa, columnae, basilicae, porticus. Urbs monumentis marmoreis decoratur. Marmor de Numidia trans-portatur. Romani multa fora statuis pedestris equestrisque ornant.

Scalae templorum gradatae sunt. In gradibus scalarum Romani colloquia cum amicis de rebus cotidianis habent. Porticus fori umbram Romanis dant. Tota die plebs forum im-plent.

 Aquae ductio in urbe aeterna Romanis cura communis et aeterna est. In aquaeductibus aqua fluvialis non marina fluit, quia aqua marina salsa est. Aquae-ductus a servis publicis aedi-ficantur.

Roma urbs maritima est, ergo merces internae et externae, etiam mores interni et externi in Roma miscentur. Roma domicilium gloriae populi Romani est. Roma a Romanis caput mundi nominatur.

Sol saepe urbem aeternam ir-radiat. Urbs aeterna saepe carminibus poetarum celebratur.

                                                                                      

                                                                                               

 

 

 

                                                                                             Текст № 2

Поделиться:





Воспользуйтесь поиском по сайту:



©2015 - 2024 megalektsii.ru Все авторские права принадлежат авторам лекционных материалов. Обратная связь с нами...